SCULDAIS seu SCULD AHIS, SCULDASIUS seu SCULTETUS

SCULDAIS seu SCULD AHIS, SCULDASIUS seu SCULTETUS
SCULDAIS, seu SCULD AHIS, SCULDASIUS, seu SCULTETUS
vox Germanica vetus, in Longobardorum legibus frequens. Originem ducit a Germanico Schuld, i. e. debitum, et iubendo heyssen: quôd scilicet Sculdahis, debitoribus imperet, ut creditoribus suis satisfaciant. Alii interpretantur Poenarum exactorem, namque et reatum, atque delictum vox Schuld Germanis notat. Priore sensu sumitur in Longob. legibus tit. C. de pignorationibus et debitis: Si homo liber, qui debitor est, alias res non habuerit, nisi caballos domitos, aut boves iunctorios seu vaccas, tunc ille, qui debitum requirit, vadat ad Sculdahis, et intimet causam suam etc. Item tit. 20. legum Luithprandi Regis: Si quis causam habuerit, et Sculdahis iustitiam intra quatuer dies, facere neglexerit etc. Ita ergo Sculdahis veteribus erat iudex, qui de debitis pronuntiabat, pignora capiebat et satis fieri creditori cogebat: non tamen plenam habebat iurisdictionem, sed Comitum potestati erat obnoxius, hodieque Germanis in usu: sed nec in Tuscia, Aemilia, Austria, Neustria, Francia etc. incognitus. In Helvetia vero longe honoratior hic titulus est, apud quos, in Urbibus, tribus non habentibus, quales sunt Berna et Lucerna, vox Sculdahis, vulgo Schuldtheyss, summam auctoritatem et potentiam indigitat. Vide Henr. Spelmannum Gloss. Arch. et Ioh. Simlerum de Rep. Helv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”